Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.7.1 | Cic. Fam. 4.7.3 (English) | >>Cic. Fam. 4.7.5 |
4.7.2
ego eum te esse , qui horum malorum initia multo ante videris , consulatum magnificentissime atque optime gesseris ,
praeclare memini ; sed idem etiam illa vidi , neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn . Pompei nec genus exercitus probare semperque summe diffidere ; qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror . itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego
id semper egi , ne interessem ; non enim iis rebus pugna bamus , quibus valere poteramus , consilio , auctoritate , causa , quae erant in nobis superiora , sed lacertis et viribus , quibus pares non eramus . victi sumus igitur aut , si vinci dignitas non potest , fracti certe et abiecti . in quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare , quod cum spe vincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientem et bonum civem initia belli civilis invitum suscipere , extrema libenter non persequi .
4.7.3
qui non idem consilium quod tu secuti sunt , eos video in duo genera esse distractos ; aut enim renovare bellum conati sunt , ii qui se in Africam contulerunt , aut quem ad modum nos victori sese crediderunt . medium quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis animi duceres , illud pertinacis . fateor a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium , a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum ; sed habet ista ratio , ut mihi quidem videtur , quendam modum , praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem . sic enim intellexi , nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei , penes quem est potestas , nisi quod vereretur ne tu illud beneficium omnino non putares . de quo quid sentiam nihil attinet
dicere , cum appareat , ipse quid fecerim .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.7.1 | Cic. Fam. 4.7.3 (English) | >>Cic. Fam. 4.7.5 |